- BOJI
- I.BOJIitalin populi in Gallia Togata, inter Aemiliam viam, et Padum, apud oram incolentes, quorum regio magna ex parte Romandiola, vulgo Romagna nuncupatur. Meminit horum Silius l. 4. v. 158.---- Spissaeque ruunt conferta per armaUndae Boiorum. ---- ----Polybius l. 2. Τὰ δὲ πέραν τȏυ Πάδου τὰ περὶ τὸν Α᾿πέννινον, πρῶτοι μὲν Α῎νακες, μετα δὲ τούτους Βοιοὶ κατῴκησαν. Vide Cluver. Ital. Antiq. l. 1. c. 28. Erant, ubi nunc Ducatus Parmensis et Mutinensis et ager Bononiensis. Baudrand.II.BOJIpopuli Galliae Aquitanicae, quorum tractus Buchs, teste Vinetô dicitur, apud ostia Garumnae fluv. a Burdigala urbe 16. leuc. in Occidentem. Ibi oppid. praecipuum Buzium. Valesio Populus est exiguus Aquitaviae II. in pago Burdigalensi, cui nulla unquam civitas, sed vici solum ignobiles ac obscuri fuêre. Vulgo nunc Buies dicuntur, et ager Boicus Buchs: Caput Buchium seu Boii vicus ad Leriam duorum Baiona dierum itinere abest. Dominum Boiorum Galli olim Capitalem Boiorum, vulgo le Chastau de Buch; et eius dominium Capitaletum le Captalat vocârunt, qui nunc principatus est. Appendix tamen Chronici Guil. Nangiacensis ab A. C. 1340. usque ad A. C. 1368. deducta, Castal de Boeuf semper vocat. Eorum fluv. Leria Laire est, qui in Occanum effluit, et Sigmas Ptolemoeo dicitur. Ab iisdem promontor. inter Sigmanis et Garumnae flumin. ostia, quod Ptolem. Curianum nuncupat, Cap. de Bucb, i. e. Caput Boiorum incolis dici, contendit Scaliger, Vinetus tamen Cordan esse mavult, scopulum in Oceano Mednlico. Vide Vales. Notit. Gall. in vocibus Lapurdum et Meduli. Eorum meminit Paullinus Epist. ad Ausonium;----- ----- Placeat reticere nitentemBurdigalam, et piceos malis discrihere Boios.III.BOJIpopuli Galliae Celticae quorum regio Bourbonois, dicitur, Ducatûs titulô insignis, in qua Molinum, sedes Ducum, dum sta= rent, ad Elaverem fluv. Hi ex Germania profecti in Gallia sedem fixêre. Habet Borboniensis provinc. ab Oriente Burgundiam, a Septentrione Nivernensem provinc. ab Occidente Bitnricensem, cum Marchia Lemovicensi, a Meridie Alverniam. Vide infra. Boii hi, qui trans Rhenum incoluerant; et in agrum Noncum transietant, Noreiamque oppugnârant, Helvetiis domô emigrantibus socii cum 32. capitum milibus adiun cti sunt, ac una cum eis a Romanis proeliô superati. Quos cum Caius Caesar victor omnes obsidibus armisque traditis in deditionem accepisset, Helvetios quidem, Tulingos, Latobrigos ac Rauracos in suos fines redire iussit: Boios vero petentibus Aeduis, quod egregiâ virtute erant cogniti, ut in finibus suis collocarent, contecessit: quibus illi agros dederunt, eosque postea in parem iuris libertatisque conditionem, atque ipsi erant, receperunt. Haec Caesar in l. 1. c. 28. scribit: qui et in l. 7. c. 17. Boios istos non magnis facultatibus fuisse, civitatemque fuisse exiguam, infirmam ac tenuem tradit, utpote hominum millium circiter 12. aut 15. ac Aeduis proximos facit coniungitque his verbis: Caefar Avaritum obsidens de re frumentaria Boios atque Aeduos adhortari non destitit: quorum alteri quod nullô studiô agebant, non multum adiuvabant; alteri, non magnis facultatibus, quod civitas erat exigua, et infirma, celeriter quod habuerant, consumpserunt. Summâ difsicultate rei srumentariae affectô exercetu, tenuitate Boiorum, indiligentia Aeduorum, etc. Idem eodem in Commentario l. 7. c. 37. 38. Boios stipendiarios Aeduorum appellat, et Gergobiam, Boiorum oppidum, quos Helveticô praeliô victos ibi Caesar collocaverat, Aeduisque attribuerat, a Vercingetorige oppugnatam esse prodit: quam Gergobiam Boiorum, Molinas nunc esse quidam cum Massono putant, caput pagi Burbonensis, Moulins en Bourbonnois. Sampson eam cum Gergovia Arvernorum male confundit, et ex duabus duarum Gentium civitatibus unam facit: Plinius Boios in Gallia Lugdunensi vel Celtica ponit inter Carnutes et Senones, recte omnino. Cum enim Aedui sint Celtae, seu Galliae Celticae gens, uti omnes unô ore consentiunt: apparet. Boios Celticae quoque Lugdunensive Galliae attribui necessario oportere, quandoquidem in finibus Aeduorum suntcollocati. Verba Plinii sunt in l. 4. c. 18. de Lugdunensi Gallia: Intus autem Aedui Foederati, Boii, Sexones, Carnutes et Senones flumen Ligerim attingunt, a quo fluvio, et a Biturigum finibus Boii non multum videntur abfuisse: Cum Caesar se ex Lingonibus per Senonum agrum atque Carnutum ad Boios profectum esse scribat in l. 7. et Vercingetorigem rursus in Bituriges exercitum reduxisse, atque inde profectum, Gergobiam Boiorum oppidum oppugnare instituisse, Tacitus in l. 11. Histor. c. 61. eorundem Boiorum meminit, et recte Aeduis seu quibusdam Aeduotum pagis proximos facit, cum in finibus Aeduorum sedes ipsi haberent: Maricus (inquit) quidam e plebe Boiorum, concitis 8000. hominum, proximos Aeduorum pagos trahebat: cum gravissima civitas (Aeduorum) electa iuventute, adiectis a Vitellio cohortibus, fanaticam multitudinem disiecit. Captus in eo proelio Maricus assertor Galliarum et Deus, (nomen id sibi indiderat) ac mox seris obiectus, quia non laniabatur, stolidum vulgus inviolabilem credebat; donec spectante Vitelliô imerfectus est. Omnino Augustoduni in media Amphitheatri arena feris obiectus est Maricus:spectanteVitelliô, Augusta ac siolidô vulgô: obiectus inquam est feris a gravissimacivitate Aeduorum, quorum caput Augustodunum, qui ipsum fuderant ac ceperant. Marlianus Boios hodie Borbonios dici asserit: quem Massonus in descriptione Galliae, et Samson, aliique recentiores Geographi sequuntur. Ex quibus Samson Boios, ita pro pago Burbonensi, le Bourbonnois, accipit, ut partem pagi Burboneusis Biturigum Cuborum, partem Segusianorum esse, seu Ecclesiae Bituricae Lugdunensique dioecesi attribui fateatur. Boios Burbonenses esse, eo facilius et patrum nostrorum et nostrae aetatis Geographi sibi persuasêre, quod Caesar Gergobiae Boiorum a Vercingetofige oppugnatae subsidio venite festinans, per agrum Senonum et Carnutum tetendit in Boios, et apud Genabum Carnutum exercitum Ligerim traduxit, atque in Biturigum fines pervenit, oppidumque Biturigum positum in via Noviodunum (Neuvy) oppugnare instituit. At Vercingetorex, Cognitô Caesaris adventu, oppugnatione Gergobiae destitit, atque obviam Caesari profectus est. Quae Iulii Caesaris narratio loc. cit. indicat, Boios, si non in Biturigibus Cubis, certe saltem eorum finibus proximos fuisse, et in pago, qui Burbonensis nunc dicitur, habitavisse. Falsum tamen est, quod ait Samson, Boios inter Aeduos, Arvernos ac Bituriges a Caesare, vel ab Aeduis permissu Caesaris collocatos esse, cum non alibi quam in ipso Aeduorum agro sint positi. Cergobiam Boiorum oppidum sive Gergoviam a Vergovia Arvernorum differre, in Arvernis docuimus, Samsonemque erroris arguimus. Qui sunt ergo Boii? dicet aiiquis. Equidem in Aeduorum finibus quaerendos eos esse non procul a Biturigibus contendo, auctorem Caesarem secutus: sed cum longe lateque pateant Aeduorum fines; et 4. dioeceses contineant, ubi inveniri Boii possint, non facile dictu est: cum civitas exigua fuerit ac tenuis, et unius tantum oppidi, atque paucorum capitum ac agrorum. Haud difficulter accesserim Coquillio, aflerenti partem pagi Burbonensis, sed eam tantummodo, quam Liger et Elaver claudunt, et ubi Molinae sunt, quae hodieque Aeduis seu Augustodunensi dioecesi adscribitur, Boios veterum esse. Addit Coquillius Burbovensis pagi primum fuisse Burbonem modo, Muratum atque Cantiliam: postea eum pagum sensim crevisse, et de Biturigibus, de Arvernis, de Forensibus seu Segusianis, et de Nivernensibus multa sibi loca adiunxisse, ita ut 4. Episcopatibus nunc attribuatur, Augustodunensi ac Nivernensi Aeduorum, dioecesi Bituricae et Ecclesiae, Claromontensi Arvernorum. Hadr. Valesins Notit. Gall.IV.BOJIpopuli Vindeliciae, in Germania quorum regio Bavaria, vulgo Bayeren et Beyeren esse videtur plerisque. Hos Caesat trans Rhenum habitâsse, atque Norico agro consedisse, l. 1. de bell. Gall. c. 5. refert. Postea Boioarii dicti: inter Isaram et Oenum fluv. Vide Bavaria, et plura de iis, apud B. Rhenanum. Rer. Germ. l. 1. cum Notis Cl. Ottonis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.